monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 25 > sectio 2 > sectio 54 > sectio 1 > sectio 31 > 2 > 47 > sectio 6 > 46 > csg457.143 > sectio 7 > bnf9389.147 > {s} > 2 > 19 > 49 > sectio 583 > sectio 1 > sectio 9 > sectio 76 > sectio 304 > sectio 31 > sectio 65 > sectio 19 > sectio 20 > 48 > sectio 17 > sectio 47 > csg457.139 > 25 > sectio 645 > sectio 72 > bavPal.lat.1554.51 > sectio 5 > sectio 284 > 63 > 10 > 42
Beda, De Natura Rerum, XLI. Cur sit amarum. <<<     >>> XLIII. De Nilo.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XLII. De mari Rubro. [

IOAN. NOV. SCHOLIA. Mare Rubrum a roseo colore nomen accepit, quem tamen non naturaliter habet. Rubrum mare, hoc est sinum Arabicum, Graeci vocant Ἐρυθρὰν θάλασσαν: seu quod Erythras rex in his locis imperaverit, seu quod aquas habeat rubras, rubrum enim Graeci vocant ἐρυθρόν; scriptorum alii de ratione nominis ambigunt, ut Pomponius Mela lib. III, alii a rege nomen inditum videri volunt: in qua sententia est Herodotus in Melpomene. Cum Pomponio quoque sentit Plinius. Vulgatior fama est (quam confirmant perigrini, qui ad ea usque loca per terram sanctam penetrarunt) colorem quidem videri rubrum: verum hunc esse ex arenae et fundi rubedine, quae per undas alioqui claras minimeque infectas pelluceat. Vide multa de hoc mari apud Strabonem lib. XVI. Magnorum animalium ac belluarum magis quam alterius ferax: cuius rei ab Aristotele redditur ratio et in Problematis, et in libello de Longitudine et Brevitate vitae. Mare hoc in sacris Litteris Israelitarum reditu ex Aegypto in Iudaeam nominatissimum est.

]


1 Mare Rubrum nomen a roseo colore trahit, quem tamen non naturaliter habet, sed vicinis littoribus, quae sanguineo colore rubent, inficitur. Ideoque inde minium, et alii colores picturarum, rubraeque gemmae leguntur. Scinditur autem in duos sinus, quorum Persicus Aquilonem, Arabicus petit Occidentem, qui CXV passibus distat ab Aegyptio mari.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.233 bnf1615.270 bnf8671.61 bnf11130.81 bnf13013.46 csg248.90 csg250.140 csg251.42

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik